di Antonio Spataro
Hippocrates, praeclarus Graecorum medicus, qui vixit V sec. a. Chr. n. quique merito artis medicae habetur pater, iureiurando se nullam umquam letalem potionem ad fetum enecandum cuivis mulieri porrecturum obstrinxit. Quamvis mulieres omne per aevum sibi licere putaverint abortum sibi procurare, sacramentum tamen Hippocraticum usque ad aetatem nostram ab omnibus artis medicae peritis est inviolabile praeceptum ductum. Cum autem instituta xhristiana hominum mores mitiores reddere conarentur, omnes tamen, qui tunc temporis abortum faciebant, verbis asperrimis christiani doctores improbaverunt.
Inter quos exstat Q. Septimius Tertullianus, egregius scriptor afer, qui II sec. p. Chr. n. in opere «Apologeticum» firmis et certis argumentis abortus crimen vehementer damnavit: «Homicidii – inquit – festinatio est prohibere nasci, nec refert, natam quis eripiat animam an nascentem disturbet. Homo est et qui est futurus; etiam fructus omnis iam in semine est». At nostrae aetatis homines fetus supprimere in alvo materna, faventibus legibus, sibi licere putant. Quod nefandum patrantes scelus, non tantum christiani obliviscuntur iussi, sed despiciunt etiam quod ab honesta ratione postulatur. Quis enim non dubitet, quin abortus abominandum sit flagitium quandoquidem puer, cum in utero formetur, innocens et inermis vita privetur ac ulla sine pietate mactetur?
Quod denique dixit MMD abhinc fere annos sapientissimus Hippocrates, per Sanctorum Christianorum testimonia sancitur. Nam memoratu sunt digna verba, quae beata Theresia a Calcutta dicere solebat: «Abortus habendus est veluti maxima causa, quae pacem extinguit, quia, si licet matri suam interficere prolem, nulla ratio impedit, quominus homo hominem occidat».

«Avvenire» del 29 gennaio 2013
Nessun commento:
Posta un commento