11 luglio 2013

Sermo immortalis

di Roberto Spataro
Cum Imperium Romanum in regionibus in occidentem vergentibus, populis novis irrumpentibus, V saeculo esset collapsum, lingua autem latina est imperitura immortalisque facta. Cuius enim nullatenus mutatae sunt formae grammaticales quae modo attinent ad morphologiam atque verborum ordinem, quamvis magis magisque novis augeretur vocabulis. Enimvero ex V saeculo latinum sermonem et homines et civitates et res publicae elegerunt in cotidiano usu adhibendo, in commerciis iungendis, in actis exarandis, in litteris conficiendis, in precibus ad Deum fundendis. Ideoque Europaei populi, una eademque lingua inter se colloquentes, unum eundemque animum alebant. Hanc ob rem plurimi pretii opera sunt latine conscripta a viris praeclaris quorum praestantissima doctrina de rebus variis cultum instituit civilem Europaeum. Nonne latine scripserunt eruditissimi monachi qui, apud aulam palatinam Karoli Magni docentes, artes coluerunt ingenuas? Nonne latine pertractavit de re politica Dantes Aligherius? Nonne latino sermone summas theologiae pii doctores conficerunt aetate quae «Media» dicitur, ut ostenderent quomodo, ratione uti, homines intellegere mysteria christiana possent? Nonne latine instauratores aetatis qua humanae litterae sunt restitutae, sustulerunt praestantiam dignitatemque hominis? Nonne latinum usurpaverunt sermonem qui iura vindicarunt inviolanda populorum Indorum contra rapacitatem Hispanorum, veluti Franciscus de Victoria, sapientissimus Salmanticensis philosophus? Nonne latine investigaverunt de re mathematica egregii homines, veluti Ioannes Napier qui XVI saec. scripsit opus cui titulus est «Mirifici logarithmorum canonis descriptio»? Usque ad dies nostros numquam defuerunt illi qui latinis litteris mandaverunt insignia monumenta doctrinae, artis, pietatis. Utinam temporibus quoque nostris scribantur opera in quibus sermo latinus, summo splendore et maiestate amplissima, sententiis gravibus et firmis praebeat ornamentum perquam aptum!
«Avvenire» del 9 luglio 2013

Nessun commento: